pellationes recensere, cum quidem antea signorum qualitates exposuerim, quomodo in iudiciis utiliter vires earum considerentur.
⟨I.12⟩ De aspectibus signorum
Primum aspectus partium zodiaci, qui figuras certas efficiunt, aliquam inter se familiaritatem habent. Primum partes, quae diametro distant, et duos rectos angulos continent, videlicet signa sex, seu gradus centum et octoginta; deinde partes, quae figuram efficiunt triangulam, quae continet unum rectum angulum et trientem, videlicet signa quatuor, seu gradus centum viginti; praeterea partes, quae quadrangulum efficiunt, et continent unum rectum angulum, videlicet signa tria, seu gradus nonaginta; partes vero quae sexangulum efficiunt, continent unius recti anguli duas tertias, videlicet signa duo, seu gradus sexaginta.
Cur autem haec tantum discrimina recepta sint, facile hinc intelligi potest.