porum et transitus, ingentia et mediocre nihil decernunt in utramque partem; multoque magis etiamsi non solum ideo quod temporum arbitri, sed quod a principio dominium in genitura sortiti sunt, causas rerum complexi fuerint. Prorsus autem felices fiunt, quorum unus idemque locus in omnes aut plures prorogationes inciderit, aut si hae diversae fuerint, cum iisdem temporibus omnes pluresve occursus beneficorum aut maleficorum concurrerint. Haec de consideratione temporum hoc loco dixisse sufficiat. Genera eventuum in quibusque temporibus non attexam, eo quod ut initio proposuimus, universali stellarum efficacia cognita particularia consequenter accommodari possunt, si apte cum mathematici causa iuncta fuerit etiam causa mixtionis.
Finis