rantur tempora aequinoctialis de arcu qui succedit meridiano, ut tot conficiantur horae inaequales, quot horis praecedens locus meridianum antecedit, tantumque sit intervallum loci sequentis a meridiano quantum praecedentis. His comprehensis, investigabimus rursus ex ascensionibus sphaerae rectae, quot temporibus aequinoctialis pars sequens, secundum verum et primum situm ab eodem meridiano distet, et quot haec horas inaequales prioribus horis partis praecedentis aequales constituant; tandem multiplicabimus has ipsas horas quoque in horaria tempora partis sequentis, (assumptis horis diurnis, quando fit collatio ad medium coeli; nocturnis, quando ad imum coeli) differentia temporum utriusque distantiae, ostendet quaesitam annorum multitudinem.
⟨III.17⟩ Exemplum
Ut quod diximus fiat evidentius, sit exempli causa locus praecedens principium Arietis, sequens principium Geminorum, regio in qua dies maximus est horarum quatuordecim, horaria ergo magnitu