quae habitatur, longissime abest a causa caloris, videlicet Solis fastigio, cum ibi sit contrarium fastigium; suntque Boreae, frigidi et congelatores.
Haec distinctio utilis est ad diiudicandas singularium commixtiones. Nam propter has constitutiones temporum, anni, aetatum et angulorum, nonnihil variant stellarum effectiones; purior est enim qualitas et validior in loco congruente, ut calidae in calidis locis, humidae in humidis; in contrariis vero dilutior ac imbecillior, ut in frigidis locis calefactivae et in siccis humidae et aliae in aliis similiter, pro proportione et qualitatum conmixtione.
⟨I.10⟩ De signis tropicis aequinoctialibus et bicorporeis
His expositis, annectendae erant et naturales proprietates duodecim signorum. Ac generales eorum vires congruunt cum suis temporibus; sed quaedam proprietates sumuntur a familiaritate Solis, Lunae et reliquarum stellarum, sicut postea dicetur, prius enim