Quartus triangulus ducitur per Cancrum, Scorpium et Pisces, qui relinquitur Marti propter Scorpium, qui est Martis domicilium; simul autem dominantur, nocte Luna, interdiu autem Venus. Est autem Cancer in aestivo circulo, Scorpius propior hyberno, Pisces aequinoctiali. Ac constituitur hic trigonus occidentalis propter Martis et Lunae dominationem, ac fit mixtus ex austro et aphrico propter Venerem.
⟨I.18⟩ De altitudinibus
Altitudinum planetarum ratio haec est. Cum Sol ingressus Arietem ad partem coeli sublimiorem versus Arcton accedat et in Libra descendat ad austrum, convenienter ei altitudo in Ariete attributa est, cum dies tunc crescant et Sol magis calefacere corpora incipiat, econtra vero in Libra propter contrariam causam deiectio est Solis.
Saturno autem Libra attributa est, ut sicut in domiciliis, ita hic quoque con