saliter quidem vicinae punctis praedictis luminum coniunctiones et planetarum cum his configurationes, particulatim vero congressus eorundem in singulis signis et plenilunia itemque stellarum transitus, quam considerarionem menstruam nominare licet.
⟨II.11⟩ De particulari vi et natura signorum ad aeris constitutiones variandas
Ad annuas constitutiones iudicandas notas esse oportet etiam particulatim naturales proprietates signorum quantum enim ad aeris et ventorum mutationes stellarum singularum, nimirum planetarum et inerrantium stellarum, quae planetis nativa vi atque effectibus congruunt, quantum ad ventorum et quatuor anni temporum statum integra signa conferant, nos supra ex posuimus. Restat nunc ut particulares quoque signorum naturas persequamur.
Arietis signum generatim propter aequinoctialem significationem est to