PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 21

Facsimile

ratione? Si vero ad corporis utilitatem respicimus, haec doctrina magis quam ulla alia ostendit quid cuiusque constitutioni et temperamento proprium sit et conveniens.

Quod vero non conducit ad opes augendas aut ad consequendos honores, commune crimen est huic parti cum tota philosophia; quae quantum in ipsa est, talium bonorum non est largitrix aut effectrix. Sed ut neque hanc propterea damnamus, ita nec nostram scientiam abiiciemus cum quidem alias maiores utilitates adferat.

Qui vero inutilem esse contendunt, hi non alia gravi causa moveri se dicunt nisi fatali necessitate, videtur enim supervacuum praevidere ea quibus occurrere diligentia et quae arte vitare non possumus, sed id quoque inconsiderate dicitur.

Primum enim in his, quae necessario accidunt, ignorantia in re subita et improvisa consternationes animorum maiores et immoderatas laeticias efficit, praevisio vero adsuefacit et mo