scens evanuerit serenitatem; sin duae aut tres, hyemes significant; et has quidem, si subrubrae fuerint et quasi perruptae, cum impetuosis ac vehementibus ventis invasuras denotant; si caliginosae ac spissae, cum nivibus; si luridae, nigrae et lacerae, cum utrisque; denique quo plures fuerint areae, tanto maiores hyemes portendunt. Errantibus et inerrantibus splendidioribus circumfusae areae proprietate coloris sui denunciant ea, quae naturae ferunt stellarum. Inerrantium etiam minorum velut congestos acervos aspiciemus, quo colore quave magnitudine videantur. Nam si splendidiores grandioresque apparuerint solito, quacunque in plaga coeli constiterint, ab ea ventos spiraturos designant. Quinetiam nebulosi gyri, ut in Praesepi et similes, si coelo sereno aut exiles sint aut visum fugiant aut spissi densique esse videantur nimbos; puri vero et continuo scintillantes, ventos turbulentos praedicunt. Si stellarum duarum, quae utrinque ad Praesepe cer