splendidae, beneficae, et excelsae animis, quae plerumque efficit matutinus positus Saturni et Iovis. Ex his autem Hyrcani, Armenii et Matiani magis referunt naturam Geminorum et Mercurii, quare ingenia habent mobiliora et minus candida. Bactrianae, Caspiae et Sericae gentes a Libra et Venere reguntur; sunt igitur divites et amantes musicae et deliciarum. Sarmatae, Oxiani et Sogdiani, Aquarium et Saturnum referunt; sunt igitur hae gentes horridiores magis, tetricae et incultae. Caeterae in hoc quadrante, quae ad medium universi orbis accedunt, Bithynia, Phrygia, Colchica, Syria, Commagene, Cappadocia, Lydia, Cilicia, Pamphylia, spectantes occasum brumalem, assumunt naturam trianguli occasus brumalis Cancri, Scorpii et Piscium et simul reguntur a Marte, Venere et Mercurio. Quare et harum regionum homines fere ubique colunt Venerem, quae ipsis est mater deorum, apud alios aliis appellata nominibus et Martem, cui tribuunt nomen Adonidos, aut etiam a