PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 11

Facsimile

commodato ad philosophiam, atque ita ut neque conferat eius argumenta, amans veritatis ad certitudinem alterius immotae doctrinae, cum cogitabit imbecillitatem communem et difficultatem coniectandi de materiae qualitatibus, neque tamen desperet considerationem, quantum possibilis est, cum multos eventus potiores ac maioris momenti in natura rerum manifeste appareat oriri a causa coelesti.

Solet autem fieri, ut artes difficiliores vulgi iudiciis vituperentur. Si quis autem doctrinam illam, quam dixi priorem esse ordine et potestate, calumniatur, plane caecus existimandus est; sed haec altera facilius reprehendi potest aut enim quia coniectura in aliquibus difficilis est prorsus incerta dicitur, alii quia decreta vitari non possunt calumniantur eam tanquam inutilem. Conabimur ergo breviter ante particularem praeceptorum recitationem disserere quatenus et possibilis sit et utilis praedictio, ac primum de possibili.