PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 82

Facsimile

studiosi doctrinae de siderum motu et effectionibus et prae caeteris gentibus colunt Solem. Arabia Felix magis attribuitur Sagittario et Iovi; unde ubertas est nomini conveniens et aromatum copia et hominum dexteritas et liberalitas in conversatione, contractibus et negociatione.

Tertius trigonus Geminorum, Librae et Aquarii; in tertio quadrante, qui est ad septentrionem Magnae Asiae, sunt Armenia, Hyrcania, Matiana, Bactriana, Caspia, Serica, Sarmatia, Oxiana, Sogdiana, spectantque ad ortum solstitialem, iuxta situm universae terrae et congruunt ad trigonum ortus solstitialis Geminos, Libram et Aquarium, reguntur autem a Saturno et Iove positu Eoo. Colunt igitur gentes illae Iovem et Saturnum et sunt divites, splendentes auro et in victu mundae et sapientiae magorum studiosae, iustae, liberales, magnanimae, acres, viciorum hostes, amantes cognatorum, adeo ut facile pro eis mortem oppetant, pietate aut gloria moti. Castae, nitidae, in vestitu