PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 49

Facsimile

quae neque imperant neque obediunt, neque se intuentur neque idem valent, neque ullam figurarum illarum describunt quas recensuimus, non diametrum, non trigonum, non quadrangulum, non sexangulum, sed quae vel secunda, vel sexta numerantur. Nam quae secunda sunt, aversa sunt a sese et duo signa continua coniuncta unum efficiunt angulum; illa vero quae sexta numerantur, totum orbem in partes inaequales secant, cum aliae figurae eum in partes aequales dividant.

⟨I.16⟩ De domibus

Familiaritas est autem planetis cum partibus signiferi propter domos, triangula, altitudines, fines et similes quasdam proprietates. Domus autem naturali ratione distribuuntur. Cum enim ex duodecim signis duo borealia proxime ad verticem nostrum accedant, maximeque calores et aestus efficiant, Cancer et Leo, haec duo signa maximorum et efficacissimorum luminum domus esse iudicatum est; Leonem quidem Solis, quia