rium et nonnihil Martem; reliquae in ala et in cingulo lucidae Mercurium et nonnihil Venerem referunt; lucida vero in ala boreali, quae vocatur Vindemitor, Saturnum et Mercurium refert; Spica autem venerea et aliquantulum martia est; aliae in extremis pedibus et fimbria vestis, venereae et aliquantulum martiae sunt.
In Chelis seu Iugo effectus habent similes Iovi et Mercurio; mediae saturninae et aliquantulum martiae sunt.
In ipso Scorpio lucidae in fronte sunt martiae et aliquantulum saturninae; tres vero in corpore, quarum media rutilans et lucidior, vocatur ἀντάρης, Martem et nonnihil Iovem referunt; quae vero sunt in nexibus caudae, saturninae sunt et nonnihil venereae; aliae in aculeo Mercurium et Martem referunt; ille vero gyrus nebulosus, martius et lunaris est.
Stellae Sagittari, quae sunt in cuspide sagittae, martiae sunt et lunares; in arcu et ea nervi parte, quae manu prehenditur, Iovis et Martis naturam