PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 130

Facsimile

netae dominatoris et signorum naturae, in quibus sunt planetae et locus dominans. Ac potentia planetae fit maior cum positus est efficacior vel propter positum, quem in mundo habent, vel propter positum, qui contingit eis in locis nativitatis; sunt enim efficaciores propter positum quem in mundo habent quando sunt in propriis signi et propriis locis, et quando sunt orientales et aucti cursu. Praeterea plus valent propter positum in nativitate, quando sunt in cardinibus, quam in domibus succedentibus, praecipua vero loca sunt ascendens et medium coeli. Imbecilliores vero sunt propter positum in mundo, quando in locis alienis et non cognatis, et cum sunt occidentales et diminuti cursu; sed imbecilliores sunt propter positum in nativitate quando cadunt a cardinibus. Porro ad iudicandum tempus eventuum, consideretur an sint matutini aut vespertini ad Solem et horoscopum, nam quadrantes qui Solem aut horoscopum praecedunt et his oppositi e re