autem, si post culmen coeli supra terram posuerimus initium Arietis, intra medium coeli et occidentem congruentia ad hunc situm tempora sexagintaquatuor, at convenientia ad situm prorogatoris in coeli culmine tempora quinquagintaocto, ad positum eiusdem in occasu septuaginta reperiemus. Deinde inquiremus, quot horis inaequalibus ab alterutro cardine praecedens pars distet, quanta enim horae illae fuerint pars integri quadrantis, qui sex horis constat, tantam partem detractam a differentia, qua cardinis utriusque tempora inter se discrepant, vel adiiciemus vel auferemus a cardine ad quem locus praecedens refertur; ut in exemplo priore, quoniam cardinum propositorum differentia est temporum duodecim, et locus praecedens tribus horis inaequalibus ab utroque cardine dissidet, quae sunt dimidia pars de sex horis, detracto igitur dimidio etiam de cardinum differentia, nimirum ex duodecim eoque vel accommodato ad quinquagintaocto vel subducto ex septuaginta, ex