ob causam quod non redeunt similes motus, etiamsi nunc de aliis causis variantibus aerem non dicam.
Quod vero ad genethliaca attinet et iudicia de singulorum temperamentis, multa concurrunt alia, quae qualitates in mixtis variant. Primum enim diversitas seminis ad suam cuiusque generationis naturam praecipuam vim confert, adeoque dominatur ut in eodem aere et horizonte tamen singula semina sui generis animantia gignant: humanum hominem, equinum equum; deinde regionum diversitas non exigua discrimina in nascentibus efficit. Etiam cum eadem sunt semina, ut hominum et cum eodem coeli constitutio est, tamen magna est in diversis regionibus dissimilitudo quod ad corpora et ad animos attinet. Denique etiam cum illa quae iam dixi paria sunt, tamem educationes et consuetudines discrimina faciunt in parte aliqua temperamenti, aut morum, aut casuum. Etsi igitur vis maxima est circumfu