prorsus non aspiciunt, omnino languidi sunt et imbecilles.
⟨II⟩ Liber secundus Ptolemaei
⟨II.1⟩
Praecipuam doctrinam breviter expositam, ut in tabella, necessariam ad praedictiones eventuum singularium, hactenus in summa tradidimus. Nunc adiungamus doctrinam de praedictione singularium quatenus possibile est, ubique naturalium causarum rationem sequentes.
Cum autem duae sint praecipuae partes praedictionum astronomicarum, altera universalis, quae regionum, gentium aut urbium qualitates indicat; altera particularis, quae singulorum hominum fata considerat, prius de universali dicendum est, quia eventus magnarum regionum maioribus et validioribus causis moventur quam eventus particulares hominum. Cum igitur semper imbeciliores naturae potentioribus