lis communiter nocet eclipsis et aeri et suo tempori, in vere ex terra nascentibus et fructiferarum arborum germinibus, vitibus, ficis et aliis maturescentibus. In solstitio autem aestivo, nocet messi et frugum importationi, in Aegypto aut proprie et Nili exundationem impedit. In autumnali aequinoctio, sementi et foeno. In bruma, oleribus et avibus et piscibus eius temporis. In aequinoctiis vero etiam significant sacrorum et religionum mutationes; in tropicis vero, aeris et imperiorum; firma autem signa, Taurus, Leo, Scorpius et Aquarius, significant fundamentis et aedificiis; sed Gemella, Gemini, Virgo, Sagittarius, Pisces, significant hominibus et regibus. Et defectus, qui magis sunt in oriente, significant fructibus, adolescentiae et eius fundamentis; in medio coeli regionibus, regibus et mediae aetati; in occasu, legum mutationes et senectae casus et neces. Quam latem autem eventus vagaturi sint, sumitur ex magnitudine defectu