num sese promere; cum propter hos ipsos positus, tum et alios nimirum trigonos aspectus et sexagonos ac planetarum caeterorum cum Luna configurationes. Nam ex horum natura convenienter mutationis proprietas deprehenditur, quae respondet aspicientium stellarum et signorum erga circumdantem nos aerem ac ventos familiaritati. Verum harum ipsarum particularium constitutionum intensiones remissionesve fiunt potissimum ubi inerrantium stellarum eae, quae maxime illustres sunt et efficaces, mane aut vesperi fulserint, cum ipsove Sole emerserint aut decubuerint. Etenim plerunque particularem statum ad modum suarum naturarum immutant, idem iudicandum est evenire ubi lumina cardines transeunt. Ad talem enim eorum habitum horariae intensiones et remissiones variantur, sicut ad Lunae motum aestus maris cientur atque refluxus. Itemque Luna cardines transeunte ventorum accidunt mutationes, quas ipsa a medio Solis itinere deflectens ef