Geminorum quinquaginta octo temporibus aequinoctialis. Quoniam igitur, ut secundo posuimus locus prorogator coeli fastigium obtinet, habemus prioris distantiae eum ipsum excessum, quinquaginta octo temporum, quibus cum eo, quod in coeli medio sit locus prorogator, meridianum praeteruebuntur Aries et Taurus. Rursus transferatur principium Arietis in occasum, ut in medium coeli redigatur initium Cancri, dissideat vero a coeli culmine initium Geminorum in praecedentia temporibus aequinoctialis triginta duobus, scrupulis duodecim. Quoniam igitur rursus intervallum principii Arietis in cardine occiduo consistentis et culminis coeli, est horarum sex inaequalium, si deciessepties has auxerimus, comparabimus tempora aequinoctialis centum duo, scrupula quadraginta octo, quibus aberit a meridiano principium Geminorum, quando occiderit. Sed situ primo ab eodem in eandem partem abfuit temporibus triginta duobus, scrupulis duodecim;