las habet similis naturae congruentes cum Mercurio et nonnihil cum Venere, sed lucidae in foemore saturninae sunt; in capitibus duae lucidae, quarum altera praecedens Mercurium refert, et nominatur Apollo; altera sequens martia est et vocatur Hercules.
In Cancri oculis stellae duae sunt similem effectum habentes congruentes Mercurio et aliquantulum Marti; in brachiis Saturnum et Mercurium referunt; ille vero in pectore gyrus nebulosus, vocatur Praesepe, martius et lunaris; iuxta quem utrinque positi, vocantur Asini, martii sunt et solares.
In Leonis capite duae saturninae sunt et nonnihil martiae; in cervice tres Saturnum referunt et nonnihil Mercurium; at lucida in corde, quae vocatur Regulus, Martem et Iovem refert; quae sunt in ilio et una in cauda cauda] causa B splendida saturninae sunt et venereae; aliae in foemoribus Venerem et nonnihil Mercurium referunt.
Stellae in Virginis capite et una supra alam australem, referunt Mercu