sunt et aliquantulum venereae; in filo boreali accedunt ad Saturni et Iovis naturam; lucida in nodo, martia est et nonnihil mercurialis.
In regione septentrionali zodiaci lucidae in Ursa Minore, saturninae sunt et nonnihil venereae. Stellae in Ursa Maiore, martiae sunt; sub cauda huius Coma Berenices, lunaris et venerea est; Draconis stellae lucidiores, saturninae, martiae et ioviales sunt; Cephei, saturninae et ioviales; Bootae, mercuriales et saturninae; lucida et rutila, quae vocatur Arcturus, iovialis est et martialis; Corona Septentrionalis venerea est et mercurialis; Geniculator, mercurialis. Lyra venerea est et mercurialis; Gallina, similiter; Cassiopea, saturnina est et venerea; Perseus, iovialis et saturninus. Gyrus in capulo ensis, martius et mercurialis; in Auriga lucidiores, martiae et mercuriales; Serpentarii, saturninae sunt et venereae; Serpens vero ipse, saturninus et martius est; Sagit