lias appellationes, et lugubria eis sacra faciunt. Sunt autem valde pravi, serviles, laboriosi, cupidi nocendi, dediti mercenariae militiae, praedas et captiva mancipia abducentes, exercent et inter sese latrocinia et alii alios in servitutem redigunt. Propter Martis et Veneris matutinum concursum, quia vero Mars in triangulo Veneris in Capricorno exaltationem habet et Venus in Martis triangulo in Piscibus, ideo mulieres in iis locis valde amant maritos suos et liberos, et sunt fidae custodes rei domesticae, laboriosae, officiosae, sedulae et morigerae. Et in his Phrygia, Bithynia, Colchica magis referunt naturam Cancri et Lunae. Ideo magna ex parte viri sunt timidi et servitutis patientes, mulieres vero propter Lunae exortum et masculum positum, viriles, imperiosae, et bellatrices, ut Amazones fugientes virorum consuetudinem, armis gaudentes et ab infantia adsuefacientes puellas ad officia propria sexus marium et praecidentes dextras mammillas, ut ad praeliandum ma