Generalia visa aeris certis temporibus eadem portendere, quae sunt in superioribus de suis quaeque accidentibus explicata. Atque hactenus placuit de generali inspectione universalium et particularium signorum breviter disserere. Quod superest, geniturarum indicia sicut et ordo postulat nunc deinceps exequemur.
⟨III⟩ Liber tertius Ptolemaei
⟨III.1⟩ De conceptu et edito foetu
Cum hactenus tractata sit consideratio universalium eventuum, quae et prior esse dicitur, et saepe vincit particulares significationes in naturis singulorum hominum, quarum praedictiones vocamus genethliacas, sciendum est in utroque genere similem esse considerationem et motuum et effectuum. Nam et universalium even