nuntur Asinorum appellatione insignes, una quae septentrionalis est non appareat, flabit aquilo; si vero altera australis abdita delituerit, auster spirabit. Praeterea quae certis temporibus in coelo se ostenduut et ostenta dicuntur, eorum crinita sidera semper squalorem ventosque praenunciant, eo quidem vehementiores, quo pluribus in partibus et ipsorum corpora grandiora fuerint. Traiectiones et iaculationes stellarum, si ab uno angulo ferantur, ab eo ventos mox sequuturos denunciant; si occurrant inter se praelia suscitant; si vero de quatuor plagis prosiliant hyemes varias, fulmina, fulgetra, aliaque huiusmodi adferunt. Nubes, in quibuscunque finibus conspectae similes floccis lanae, hyemes sequuturas demonstrant. Arcus quoque quocunque tempore extiterint, si serenum sit coelum hyemes, si hyems adfit, serenitatem pollicentur.