rium significationum tractatio, quae talis est. Una est ratio generalis ex quadrantibus signiferi sumpta, qua ut diximus observanda sunt, quae proxime tropicas et aequinoctiales significationes, novilunia et plenilunia cum cardinibus ad noviluniorum et pleniluniorum momenta in unoquoque proposito climate tanquam geniturae tempore constitutis. Deinde cognoscendae sunt stellae, quae locis noviluniorum et pleniluniorum dominantur, et sequentibus cardinibus, sicut supra in eclipsium doctrina monstravimus, ita universalia ex quadrantum proprietate scrutari atque eruere, sed horum vel intensiones vel remissiones et quarum qualitatum quarumve constitutionum effectiones sint futurae, ex natura stellarum praesidentium ediscere oportet. Altera ratio menstrua est, qua quae in singulis fiunt signis, novilunia et plenilunia consideranda sunt eodem modo hoc solo observato, si interlunium forte antecesserit proxime punctum tropicium aut aequinoctiale, ut interlu