PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 28

Facsimile

Deinceps vero praecepta trademus, ut in docendo fieri solet ordientes a coelestium qualitate iuxta observationes veterum ad physicam rationem convenientes, ac primum de stellarum errantium et Solis et Lunae potestate dicemus.

⟨I.4⟩ De stellarum errantium potestate

Constat Solem vim habere calefaciendi et moderate desiccandi. Quae effectiones facilius percipiuntur propter eius magnitudinem et evidentes mutationes in anni vicibus, quo enim propius ad verticem nostrum accedit, eo magis efficit calorem et siccitatem. Luna vero antecellit humectando, quia terrae proxima est, et vicina humidis vaporibus. Manifeste igitur hoc modo et corpora adficit mollia reddit et putrefacit plerunque; aliquantulum vero et calefacit, propterea quod a Sole lumen accipit. Saturnus magis frigefacit et aliquantulum desiccat, quia longisime, ut videtur, a calore Solis et ab humidis vaporibus distat. Caeterum