PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 40

Facsimile

turnina; in Corona Australi lucidiores, saturninae et mercuriales.

⟨I.9⟩ De anni temporibus et quatuor angulorum natura

Atque hae sunt stellarum propriae vires, ut a veteribus observatae sunt. Consideranda sunt autem et anni tempora: ver, aestas, autumnus et hyems. In vere abundat humiditas, quia soluto frigore diffundi aer calore incipit. Aestas calidior est, quia Sol propius ad verticem nostrum accedit. Autumnus siccior est, quia propter aestum praeteritum exhaustae sunt humiditates. Hyems frigidior est, quia tum a vertice nostro Sol longissime distat.

Quanquam autem signiferi nullum est initium, cum sit circulus, constituerunt tamen primum signum Arietem, in quo aequinoctium est vernum, ut humidam veris naturam tanquam a vivo animante inchoarent, deinceps annumerantes aliqua anni tempora,