Triangulus autem Tauri, Virginis et Capricorni austrisolanus, in ortu brumali regitur praecipue a Venere propter meridiem, deinde et a Saturno propter ortum. Triangulus autem Geminorum, Librae et Aquarii mixtus ex aquilone et subsolano, in ortu solstitiali regitur praecipue a Saturno propter ortum, habetque socium gubernationis Iovem propter aquilonem. Triangulus autem Cancri, Scorpii et Piscium, mixtus ex austro et africo, in occasu brumali regitur a Marte propter africum, habetque sociam Venerem propter austrum. Quae cum ita se habeant et nostra terra distribuatur in quadrantes quatuor accommodatos ad triangulorum numerum, latitudo dividitur per lineam maris nostri a freto Herculano ad sinum Issicum ducta et deinceps ad ortum per montanum dorsum, quae linea aquilonarem partem ab australi separat, linea vero ex Arabico sinu per Aegaeum pelagus, pontum et Maeo