fiet interfectio proiectione radii an vero delapsu significatoris ad cardinem occidentalem. Si enim fiet interfectio propter proiectionem aut occursum radiorum, consulatur de morte locus, in quo fit occursus; sed si delapsus ad cardinem occidentalem mortis causa est, ipse occasus consulatur. Quales enim erunt insidentes iis locis aut si non insident, primi succedentium, tales mortes impendent, ut planetarum naturae genera eventuum variant et stellae adspicientes et qualitas loci interfectoris, et naturae finium in signis zodiaci. Saturnus igitur dominans, morti adfert exitium per morbos diuturnos, tabem, catharros, febres putridas, lienis labefactationem, hydropem, crassioris intestini aut matricis dolores et alia mala, quae ex frigidis causis superantibus oriuntur. Iupiter significat mortem ex angina, pulmonum apostemate, apoplexia, spasmo, capitis doloribus et orificii ventri