PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 27

Facsimile

Haec cum Aegyptii intelligerent ita se habere, qui hanc artem maximem celebrarunt, praedictionibus astronomicis semper medicam artem adiunxerunt. Neque enim expiationes et aversiones et remedia adversus futura aut praesentia mala communia vel particularia tradidissent, si in hac opinione fuissent averti aut tolli ea non posse. Nunc vero remedia, quae naturae ordine contrarias effectiones habent, secundo fati loco ponentes praedictionibus ad usum omnium adiunxerunt, quorum doctrinam vocant coniunctionem medicinae et mathematicae, ut ex astrorum contemplatione temperamenta et futuros eventus et proprias eorum causas iudicarent, nam sine horum cognitione saepe etiam remedia fallunt, cum non omnibus corporibus et morbis eadem congruant, at ex medica arte aversiones futurorum morborum et remedia praesentium sumerent non fallentia quantum fieri potest ex iis, quae singulis congruunt aut adversantur. Haec breviter hactenus dicta sunt.