omnia enim animantia prima aetate dum tenera sunt et mollia, ut ver humore abundant. Deinde secunda aetate donec manet vigor magis calent, ut aestas. Tertia, cum vigor languefit et initium est consumptionis siccitas maior est, ut in autumno. Postremo frigidior est, ut hyems, quae proxima est morti.
Sic et quatuor angulorum naturae differunt a quibus venti, qui totas illas partes occupant, spirant. Orientalis angulus siccior est, quia cum ibi Sol est ea, quae nocte rigata fuerant, statim incipiunt arefieri; et subsolani sunt sine humore et arefaciunt. Meridies calidior est, quia Sol in medio fastigio ardentior est et quia medietas coeli magis ad meridiem declinat; pro situ terrae, quae habitatur suntque austri calidi et rarifici. Occidens humidus est, quia cum Sol eo accessit, exhaustae humiditates interdiu diffundi incipiunt, suntque Zephyri, teneri et humectantes. Arctoa regio frigida est, quia pro situ terrae