PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 220

Facsimile

ex Venere, Marte et Saturno iudicare oportet. Congruentes enim hi cum luminibus, domesticas et legitimas coniunctiones decernunt, eritque coniunctio talis, qualis Veneris erga alterutrum habitudo atque affectio; Marti copulata, iuvenculam spondet uxorem, altitudines enim utriusque permutatim in alterius trigonis existunt; Saturno iuncta, aetate grandiusculam, quod domicilia utriusque permutatim in alterius trigonos incidunt. Quare cum Marte ipsa absolute venereas naturas efficit, quibus si adfuerit Mercurius, prodet quae facient et pervulgabit; quod si ex signis promiscuis et utrique cognatis ac familiaribus sibi invicem applicuerint, ut Capricorno et Piscibus, illegitimas cum sororibus aut consanguineis copulationes designant. In virorum vero genituris, si Luna etiam astiterit, cum duabus sororibus aut consanguineis; in mulierum, si Iupiter assederit, cum fratribus duobus aliisve sanguine iunctis tales commiscebuntur. Saturno iuncta Venus suavem omnino et stabilem consuetudinem vitae in