PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · A4v

Facsimile

cuit exponere rationem utriusque quatenus et possit hoc modo et utile sit praenosci futura, posse autem priore loco disputabimus.

⟨I.2⟩ Astronomicarum praevisionum scientiam esse et quatenus ea tendat

Principio evidentissimum est et non indiget verbosa probatione pertransire et diffundi vim quandam ab aetherea et sempiterna natura, in universa terrae circumposita et semper mutationi obnoxia quaeque sub Luna sunt prima elementa; ignis et aeris, quae quidem ipsa includantur et agitentur aethereis motibus, includant autem et coagitent inferiora omnia, terram et aquam et quicquid in illis nascitur animantum aut germinum. Nam et Sol ipse una cum caelo circumdante omnia terrestria perpetuo quasi ordinat, non modo per mutationes statorum in anno temporum quibus animantibus vita, germinibus fructus quibusque suis tribuitur et laticum fluctus et corporum affectiones procurantur, verum etiam quotidiano circuitu, cum calefaciens et humectans tum arefaciens et refrigerans constanti ordine et modo pro figurationibus convenientibus ac puncto verticali nostro. Luna vero, ut proxima terris, manifeste in terrena influit, cum illa enim consentiunt et commutantur pleraque omnia et animata et inanima, ipsi fluvii nunc augescunt nunc decrescunt secundum lunarem splendorem, ipsaque maria impetu diverso pro eo ac illa oritur aut occidit feruntur, denique germina ac animantes, aut omnino aut aliqua ex parte una, cum Luna incrementa et detrimenta sentiunt. Iam stellarum decursus plurimum significant in aere, vel aestus vel ventorum vel hyemis, quibus convenienter et terrena afficiuntur. Ipsarum autem inter se configurationes, cunque congressae effectiones suas commiscent, plurimarum et variarum mutationum causae sunt. Nam quamvis Solis vires in ordine generalis constitutionis antecellant, ipsae tamen in reliquis aut adiiciunt aliquid illi aut demunt, de Luna quidem res est et manifestior et crebrior per in