PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · B3v

Facsimile

tallis exemplum dari possit, ut si quis doceat lapidem magnetem, id est, Herculanum ferrum ad se trahere. Nam quemadmodum horum utrunque per se tendit rectam viam, in quam a primae illius naturae vi rapitur, si relictum sibi sit ignoratione contrariae effectionis, sed si medicinam contrariam ulceri opposuerimus neque illud iam serpet neque putrescet neque lapis Herculanus illito alii succo iam ferrum attrahet; sicut igitur haec obsistunt et contrarias effectiones inducunt naturaliter et fatali lege. Ita in his quoque rebus fit de quibus loquimur ignorata enim aut praevisa quidem, sed neglecta tamen ea quae hominibus evenire debeant haud dubie seriem primae illius naturae sequuntur. Praevisa autem et sortita curam, naturaliter et fatali etiam lege, aut avertuntur penitus aut leviora efficiuntur. Cum autem, ut semel dicam nihil intersit quod ad hanc vim attinet inter generalia et singularia mirum videri possit, qua nam de causa in universum quidem persuasum plerisque sit et praevideri illa posse et praevisis utilem esse attentionem. Maxima enim pars hominum fatentur se quoque venturas cognoscere et annuorum temporum mutationes et significationes stellarum inerrantium necnon Lunae configurationes, adque eam cognitionem non mediocrem cautionem adhibent magna cura praeparantes ad aestus gelidifica, ad hiemes calidifica, omninoque dant operam ut rerum cunctarum naturae temperentur; preterea quo rectoria fiant omnia et in temporum conversionibus et tuto naves in portu solvantur observant significationes fixarum stellarum, in coitu autem pecorum et sementibus configurationes Lunae augescente illius lumine, neque quisquam inventus est qui haec damnaret ut quae aut non observari possent aut observata nihil afferrent fructus. Cur igitur negant esse singilatim praevisionem ex proprietatibus reliquarum commistionum, ut aestus hyemesve intentiores aut remissiores futuras deque item uniuscuiusque propria constitutione vel quare inutilem fere in his cautionem esse volunt? Cum manifestum sit, si ad generales aestus gelidis instructi minus illum sentiant, similem posse efficientiam esse etiam in singularibus rebus quarum constitutio augmenta magni caloris complectatur. Sed enim omnis hic error ex eo nascitur, quod fere propter difficultatem in singularium praevisionibus parum exercentur, quae res et