nus, Iuppiter, Venus, duas foemellas unumque marem in Cereris, Cores et Dionysi, Venus, Luna, Mars. In quibus fere accidere solet quod non ad frugem perveniant quae nata sunt quodque non sine insignibus quibusdam corporis notis producantur et amplius eveniant locis selecta quaedam et inopinata propter illorum casuum veluti evidentiam quandam.
⟨III.8⟩ De monstris
Neque a praedictis alienus est qui de monstris sermo instituitur. Primum enim in huiusmodi lumina quidem ab angulis decidentia et horoscopo nulla familiaritate coniuncta, anguli vero ipsi a maleficis occupati reperiuntur. Cum igitur talis quaedam occurrit constitutio quandoquidem illa saepenumero etiam in abiectis et infoelicibus licet neutique monstrosis genituris incidit, evestigio inspicere oportet praeterlapsam proxime coniunctionem aut oppositionem luminarium eiusque et geniturae gubernatorem. Si enim geniturae eorum Lunaeque et horoscopi loca vel universa vel complura, nulla necessitudine cohaerent, cum praedictae coniunctionis aut oppositionis loco, id quod nascitur contortum et involutum esse significatur. Si igitur his sic habentibus luminaria in quadrupedibus aut feralibus signis inveniuntur duoque angulis insidentes planetae malefici, non humanum esse portenditur quod procreatum est, si beneficorum nullus seu maleficorum quispiam luminaribus testificetur prorsus ab humana forma alienum et quod ferarum agrestem maleficamque naturam referat; si Iupiter aut Venus, animantium diis consecratorum ut canum, felium, simiarum et id genus reliquorum; si Mercurius, usui humano devotorum, ut avium, porcorum, caprarum, bovum et his similium. Si in humanis signis luminaria deprehensa sunt, reliquis sic habentibus, humana sunt quoque quae generantur monstra formaque peculiarem in modum perplexa, cuius ratio et modus ex signorum formis colligitur, in quibus quae luminaria et centra occupaverunt maleficae stellae deprehenduntur. Si igitur et sic nullus beneficorum testificetur alicui praedictorum locorum, muti foetus producuntur et revera mon