Imbecillissimi vero, iuxta mundi situm, quando in alienis locis sive non domesticis et occidentales aut retrogradi fuerint; sed pro geniturae statu, cum ab angulis cadunt. Ad tempus vero decreti universim cognoscendum, utrum matutini sint an vespertini, tam ad Solem quam ad horoscopum comparati, quando quidem antecedentes utrumque horum quadrantes iisque oppositos matutinos dicimus, reliquos vero sequentes vespertinos; et in angulis ne reperiantur an succedentibus: nam matutini cum sunt aut in angulis constituti suam citius vim exerunt, vespertini vero aut in succedentibus tardius.
⟨III.4⟩ De parentibus
Quae igitur iam dicta est singulorum contemplandorum ratio quam insequi in omnibus oportet, sic se habet. Accingamur nunc iuxta propositam seriem a prima quae de parentibus habetur tractatione. Sol igitur et Saturnus patri natura familiares sunt, Luna Venusque matri, pro quorum statu tum inter se mutuo, tum erga alios de rebus parentum opinandum est. Fortunas enim et opes ex luminum satellitio deprehendere oportet, circundata namque beneficis euisdemque conditionis syderibus, sive in iisdem signis sive in proximis, illustrem et luminosum parentibus statum decernunt, maxime quando Solem matutinae cingunt stellae, Lunam vespertinae, eaeque bene affectae. Si vero Saturni quoque et Veneris stellam contingat orientalem esse in propria persona aut in angulis, foelicitatem insignem intelligere oportet iuxta peculiarem utriusque parentis rationem. Contra, si luminaria cursu inania sint et satellitio destituta, humilem et obscuram parentum vitam significant, et maxime quando Venus Saturnusve non sat pulchre videntur siti. Si satellites quidem non desint, sint tamen diversae sectae, ut cum Mars ad Solem fertur, Saturnus ad Lunam, aut sin non foeliciter sitae beneficae etiam secundum sectae cognationem, mediocris et inconstans parentum status ostenditur.
Si sors fortunae de qua post dicemus convenit in genitura cum Solis Lunaeve satellitibus fortunatis per manus tradentur liberis, salva parentum bona, sin minus aut si repugnat