PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · P2v

Facsimile

sos esse cum pudore et gravitate. Extrema vero Saturni stella extremam et confectam aetatem sortita est usque ad id quod superest vitae, cum refrixerunt ac impeditae sunt corporis animique motiones ac vires et in concitatioribus cupiditatibus et voluptatibus natura languida nervis destituitur, vita iam convulsa, misera et infirma exposita offensis et ad omnes morosa promotus ac virium ignavia. Sint igitur hae temporum singulares inclinationes iuxta naturae generalem et communem statum in hunc modum expositae; particulares vero ex genitura inquisitiones quemadmodum prius proposuimus, iterum ac summatim a praecipuis progressionibus constituemus, idque ab omnibus non veluti in vitae spatio perquirendo ab una tantum. Sed ab horoscopo pro iis quae corpori eveniunt et profectionibus, a fortunae sorte pro possessionibus, a Luna pro animi morbis et coniugio, a Sole pro dignitate et gloria, a coeli fastigio ad reliquas et partiliores vitae rationes, nimirum actiones, amicitias, liberorum procreationes cognoscendas. Hoc sane pacto iisdem temporibus non idem erit beneficus horum dominus, cum multa fere, eveniant sub iisdem temporibus contraria, ut si cui morte necessarii haereditas accrescat, aut aliquis lecto decumbens dignitatem consequatur et promotionem, aut privatus liberos suscipiat, quaeque eisumodi accidere solent.

Neque enim eadem est ratio corporis et animi, fortunarum et dignitatis et familiarium bonorum aut malorum ut necesse sit ex omni parte foelicem aliquem aut infoelicem esse, sed acciderit fortasse et illud quo tempore plane beati aut calamitosi sumus, quando in omnibus aut pluribus apheticis moderationibus conveniunt occursationes beneficorum omnino aut contra maleficorum. Id quod raro usu venit propter humanae naturae imbecillitatem ad extrma utraque perferenda, quam ita comparatam esse apparet ut temperaturam postulet bonorum et malorum. Loca igitur aphetica ad hunc modum discernimus, occursantes vero non solum interemptores quemadmodum ubi de vitae spatio quaeritur, sed universos accipere oportet, atque ita non corpore tantum aut radiis oppositis quadrangularibusve oviantes, ve