PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · K1r

Facsimile

simum si eadem possident cum gubernatoribus luminarium et horoscopi loca. Si vero duae accidant oppositiones luminarium in angulis agentium et maleficorum secundum figuram aequicruriam, mortuus aut semivivus infans educitur. His ita constitutis, si defluere luminaria contingat ab aliquo beneficorum aut alioqui illi configurari, ita ut radii in partes praecedentes iaciantur, supervivet infans pro numero partium interiectarum inter luminare et radios malefici proxime, totidem videlicet mensibus vel diebus vel horis etiam pro magnitudine pravitatis et maleficarum stellarum vi. Verum enim vero si maleficarum radii ad praecedentia feruntur loca beneficarum ad sequentia, quod in lucem aeditum est convalescet ac vivet. Ac rursus, si quidem maleficae supra configuratas in genitali constitutione benevolas stellas evehuntur, vivet in poenam et subiectionem, si contra hae extollantur supra illas, expositum aliis parentibus subiicietur. Ac si beneficorum quispiam vel cooritur vel applicat Lunae, maleficorum vero occidit aliquis ab ipsis parentibus in libertatem redditum, filiorum loco enutrietur, eodem modo in plurium genituris utendum est. Si quidem ad occasum devolvitur quodpiam eorum quae duobus pluribusve modis configurantur astrorum, semivivum est et mutilum et carnis veluti frustum id quod producitur; ac si supra illud evehuntur maleficae nutriri non poterit et diuturnum non erit ob id quod procreatum est.

⟨III.10⟩ De vitae spatio

Inter ea quae secundum genituram eveniunt primo loco de vitae diuturnitate disserendum erit, quando quidem veterum de more ridiculum est sigillatim ad illum omnia futura referre qui ad horum tempora vitam prorogare non potest. Neque vero simpliciter neque leviter huius rei consideratio instituitur, sed a praecipuorum locorum domino multipliciter captanda est. Est autem maxime nobis naturaeque conveniens hic modus. Omnino enim pendet ex apheticorum locorum iisque dominantium deprehensione amplius locorum et astrorum interimentium. Diiudicatur igitur horum unumquodque hoc pacto.