Libra, Bactra, Casperiam, Seras, Thebaida, Oasin, Troglodytas.
Scorpio Metagonitida, Mauros, Getulos, Syriam, Commagenem, Cappadocas.
Sagittarius Tyrrhenos, Celtas, Hispaniam, Arabiam felicem.
Capricornus Indiam, Arrianen, Gedrosiam, Thraciam, Macedonas, Illyricum.
Aquarius Sauromatas, Oxianen, Sogdianen, Arabiam, Azaniam, media Aethiopiae.
Pisces Phazaia, Nazamonitis, Garamantice, Lydia, Cilicia, Pamphylia.
⟨II.4⟩ Particularium praedictionum ratio
His expositis convenit et haec adiungi huic parti: fixarum etiam stellarum singulis aliquo in signo repertis, conciliari easdem regiones quas illud signum fortitum fuerit, quo cum ipse inducto per polum suum circulo, regiones eas aspiciant. Praeterea ea loca signiferi potissimum consideranda de magnis urbibus quae metropolis dicuntur, per quae in harum extructionum principiis, ut in genitura hominis ferri Solem ac Lunam animadversum ubique ex cardinibus praecipue horoscopus fuit. Quarum autem tempora extructionum non competiuntur, videndum quo cadat MC in genitura principum ac regum, quae quoque tempore rerum potientur. His praecognitis, consequens fuerit percurrere rationem praedictionum, primumque illas quae totas regiones urbesve complectuntur, cuius contemplationis modus erit talis. Non est prior neque potentior causa huiusmodi casuum quam quae ducitur a defectivis Solis et Lunae copulationibus et transitibus stellarum illarum tempore. Sed praedictionum huius partis una est localis, quae continet praescientiam regionum ac urbium, quibus intenditur significatio particulariter defectuum luminarium aut concurrentes stellarum menstruationes, quae sunt Saturnus, Iupiter, Mars cum stationarii fiunt. Altera est temporalis, qua comprehenditur et significationum tempus et durationis magnitudo. Tertia generalis, in qua inest cognitio quibus quicque