rum particulari variatione, deque satellitii dominio. Nam hoc si constiterit circa beneficas eiu⟨s⟩demque conditionis stellas, maior ipsis dignitatibus authoritas et constantia accrescit, si vero circa contrarios aut maleficos, humiliora et incertiora omnia. Futurae diginitatis genus de stipantium astrorum peculiari natura coniecturabimus, quandoquidem Saturnus satellitii praefecturam nactus ex opum cupiditate et reconditis divitiis poteniam conciliat, sed Iupiter aut Venus grata et donis, premiis et magnificentia, Mars expeditionibus victoriis et subditorum terrore, Mercurius intelligentia, eruditione, cura, ordineque rerum suarum.
⟨IV.4⟩ De actionibus seu opificio nati
Quis vero opificii moderationi praesideat e duobus colligitur, Sole nimirum et signo quod coeli fastigium obtinet. Videre enim oportebit apparitione matutina Soli proximum et eum qui coeli culmini conciliatur, maxime quando Lunae se applicat. Et si idem planeta utroque iure potitur, hoc solo utendum; sic si utrunque neuter habet, eo qui alterum habet contentum esse oportet. Si vero unus proxime apparuerit et alter medio coelo aut Lunae conciliatus fit, uterque in consilium adhibendus est, primas tamen partes tribuemus ei qui plura ad dominandum suffragia adeptus est, quemadmodum in prioribus diximus. At si nullus reperitur huic muneri idoneus neque mane apparens neque in coeli culmine constitutus, dominum medii coeli accipiemus ut officium aut exercitium studiumque nati cui vacare consuevit, quando scilicet commodum est cognoscamus. Solent enim ex huiusmodi constitutione ociosi plerunque prognasci, hac igitur ratione investigabimus quae nam stella actionibus opificioque nati formando idonea fit, quales vero eae futurae sint ex propria trium stellarum, Martis, Veneris et Mercurii, signorumque in quibus vagantur natura censendum est. Mercurius enim opificium gubernans, efficit ut figuratim quis dixerit, scribas, grammaticos, a rationibus, doctores, mercatores, numularios, vates, astrologos, sacrificos, ac omnino in literis et interpretatione, in datis et acceptis occupatos; et si illi Saturnus suffragatur, alienorum bo