PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · E1v

Facsimile

ctialibus et tropicis Solis initiis existunt. Quod si alia initia constituerimus, aut signa ab usu iudiciorum necessario excludemus, aut assumentes multum frustrabimur, quippe cum praeterita et mutata fuerint spacia signiferi, a quibus illis vires inseruntur.

⟨I.22⟩ De sua cuiusque stellae persona, et carpentis ac soliis

Atque hoc fere modo sese habent familiaritates stellarum locorumque duodecim. Dicuntur autem stellae et suas quasi personas gerere, quod videre facie ad faciem vulgus vocat, cum singulae eo modo cum Sole autetiam Luna configurentur, quo domicilia ipsorum cum domiciliis luminum, ut verbi causa Venus in sexangula configuratione cum luminibus, sed cum Sole vespertina, cum Luna matutina esse debet, pro eo atque etiam domicilia collocata sunt. Suis autem quasi in regiis curribus et carpentis invehi et soliis insidere et in huiusmodi excellentiis tum esse dicuntur, cum duobus aut pluribus nominibus declaratum in superioribus familiaritatis ius exercuerint in iis locis stellae quibus institerint, nam quia tunc ipsorum maxime efficaces vires fiunt propter convenientiam et similtudinem et quasi collocatam operam duodecim locorum, ideo soliis suis insidere et illustres dicuntur. Gaudere etiam volunt, cum loca in quibus stella fuerit non ipsi sed alteri suae conditionis obnoxia sunt, quae quidem satis e longo congruitatis ratio ducitur, sed similitudo illam tamen efficere putatur. Contra autem si in locis alienis et contrariis conditioni suae inveniatur, valde diluitur peculiaris ipsarum vis, diversarum naturarum confusione, propter dissimiles signorum constitutiones.

⟨I.23⟩ De applicationibus et defluxibus

In universum ante intelligimus applicare praecedentes sequentibus, defluere autem a praecedentibus sequentes, sed non oportet longum esse intervallum. Idque intelligitur et in corporeis congressibus et in configurationibus illarum. Nisi quod in corporeis congressibus ap