deliquii tempus menses futura esse, vehementiores autem progressus in primo triente totius durationis effectionalis, sed si inciderit idem locus in MC exordia erunt proxime sequentium mensium et trientis medii totius durationis; in occidentali autem cardine significantur, exordia ultimorum quatuor mensium et ultimi trientis totius durationis futura esse. Verum particularium remissionum intensionumque iudicia fient de intercedentibus toto tempore luminaribus copulationibus, cum in locos autores effectionis aut illis configuratos inciderint deque aliis una exorientibus stellis effectionis designatricibus, cum aut in emersionibus aut occultationibus aut stationariae aut noctu emicantes configuratae cum autoribus effectionum locis fuerint. Emergentes autem vel stationariae intendunt eventus, dum vero occultatum se eunt aut splendore Solis obruuntur noctuve emicantes et de eventibus remitti aliquid solet.
⟨II.7⟩ De genere eventuum
Tertio loco propositum fuit cognoscere in quae genera rerum eventus essent exituri. Hoc ipsum deprehendetur et de natura signorum et de forma, in quas loci deliquiorum inciderint horumque locorum dominatrices stellae, cum vagantium tum fixarum haec et de ipsius deliquii et de cardinali signo deliquii sunt intelligenda. Dominatio autem stellarum errantium ita colligitur. Quaecumque enim pluribus modis utrique loco, id est deliquii ipsius et hoc sequentis cardinis adiungi cernetur ea sola dominationem occupabit, in hoc autem considerantur proximae et apparentes accessus et defluxiones et ratione comprehensae figurationes itemque domiciliorum triangulorumque potestas, una cum altitudine et terminis. Sin una eademque stella dominium utriusque loci, id est defectivi et cardinalis sortita non fuerit, praeferetur quidem defectivi loci dominus, sed assumetur etiam ille qui prae caeteris utrique loco pluribus modis de praescriptis adiungi videbitur. Sed multis dominationem sibi vendicantibus propter aequalitatem resptectus ad utrunque locum, praeponetur reliquis vel cardinalior, vel potentior, vel qui magis