eadem matre geniti sunt ex eo qui coeli medium occupat signiferi loco et matris conditionario, qui nimirum interdiu Veneris est, noctu Lunae, cum hic quaestioni de prolibus matris destinatus sit, futurus etiam index eorum quae de fratribus opinari oportet. Cum igitur beneficae cum hoc loco configurantur, amplum fratrum proventum pronunciabimus, pro ipsarum stellarum multitudine iudicium instituentes, et utrum in signis reperiantur uniformibus an duplicibus. At si maleficae supra haec loca attollantur aut iis opponantur, paucitatem fratrum significant, maxime si et Solem complexae fuerint. Quae dissidentia si in angulos cadat maxime horoscopo, Saturnus quidem primogenitos primove educandos curat, Mars vero reliquorum morte fratrum paucitatem adducit. Si largitores fratrum planetae sat pulchre quantum ad mundi situm attinet collocati videntur, splendidos clarosque promitti existimandum est, si contra, humiles et obscuros; si superant largitores aut ad eos feruntur malefici, brevis etiam vitae. Ac mares quidem ab his qui masculini sunt pro mundi situ, foeminas a foemininis, rursus priores natu qui orientales sunt, occidentales vero posteriores. Ad haec si fratrum autores convenienter configurati sunt planetae dominanti signo fratrum, benevolentiam mutuam animosque fraternos tribuunt, si parti quoque fortunae, vitae fortunarumque communicationem; si in signis extiterint nulla necessitudine coniunctis aut contrarium dictis acciderit, contentiosos et invidos atque omnino sibi mutuo insidiantes. Quod reliquum est, si quis de singulis curiosam indagationem instituat, is tanquam horoscopum ponens largitoris planetae locum reliqua non secus ac in genituris perquirat.
⟨III.6⟩ De partu masculino et foeminino
Post absolutam a nobis de fratribus tractationem, proximum est ea quae circa genituram consistunt ac primum masculini foeminique partus considerationem aggredi. Pendet vero illa non ab uno quopiam et simplici principio sed ab utroque luminari et horoscopo ab iisque astris quae ad