Sol autem et maleficae obtinentes imperium in dicta loca, si in signis masculinis aut sterilibus fuerint eisque beneficae suffragentur, concedunt quidem sed valetudinarios, vitiis corporis impeditos, ac brevis aetatis. Quando utraque conditio rationem habet ad signa prolifica, datorum liberorum reiectiones significantur aut omnium aut multorum aut paucorum, pro imperio suffragantium, utrivis sectae planetarum quos vel plures vel potentiores vel orientaliores vel diginoribus angulis sitos vel elatos supra caeteros vel succedentes angulis invenerimus. Si igitur dictorum signorum dominatores orientales fuerint, si ad haec in propriis locis claros et illustres liberos donant; si occidentales et in locis alterius sectae, humiles, viles et obscuros. Et si conveniunt cum horoscopo et parte fortunae, amabiles parentibus, venustos, gratiosos, bonis parentum haereditario iure fruentes, si inconiuncti aut ex adversum siti, rebelles, odiosos, noxios, nec parentum bonis succedentes. Sic quando mutuam habent inter se figurationem concordes donant, fraternis animis operas mutuas tradentes, si inconiuncti sunt aut oppositi, inimicitiarum cupidos, insidiantes sibi invicem. Quae minutiora sunt iterum quispiam coniectarit usus singulorum qui liberos pollicentur astrorum horoscopo, ex reliqua collocatione non secus ac in genitura consyderationem in genere instituens.
⟨IV.7⟩ De amicis et inimicis
Benevolarum igitur affectionum et contrariarum, quarum has quidem medias et diuturnas appellamus amicitias seu inimicitias, illas vero minores et temporaneas, societates aut contentiones, examinatio nobis sit haec. Quando igitur quae ex his praecipua sunt et maxima inquirimus observare oportet in utraque genitura praecipua loca, Solis videlicet et Lunae et horoscopum partemque fortunae. Nam si in eadem signa inciderint aut loca mutuo permutaverint, aut omnia aut complura, maxime quando utriusque horoscopi 17 partibus invicem distiterint, amicitias constituunt synceras et insolubiles nec ullis offen