PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · E1r

Facsimile

domina trianguli Cancris et Tauris, cum Lunae finibus non claudatur, his igitur singilatim una pars adiicitur, sive hanc rationem in eodem signo, sive in proximis duobus; hoc est, uno quadrante habuerint atque talibus adiectis partibus animadverti in memorata percensione fuisse punctula superposita. Sed adiecticiae duplici huic rationi partes auferuntur a reliqui et solitariis plerunque quidem a Saturno, sed tamen a Iove quoque propter tarditatem motus. Horum autem et ipsorum finium descriptionem in sequentibus expositam subiecimus.

Ar
Iup.
6
Ven.
8
Mer.
7
Mar.
5
Satur.
4
Tau.
Ven.
8
Mer.
7
Iup.
7
Sat.
4
Mar.
4
Gem.
Mer.
7
Iup.
7
Ven.
7
Sat.
4
Mar.
5
Can.
Mar.
6
Iup.
7
Mer.
7
Ven.
7
Sat.
3
Leo
Sat.
6
Mer.
7
Ven.
6
Iup.
6
Mar.
5
Virg.
Mer.
7
Ven.
6
Iup.
5
Sat.
6
Mar.
6
Lib.
Sat.
6
Ven.
5
Iup.
8
Mer.
5
Mar.
6
Scor.
Mar.
6
Iup.
8
Ven.
7
Mer.
6
Sat.
3
Sag.
Iup.
8
Ven.
6
Mer.
5
Sag.
6
Mar.
5
Cap.
Ven.
6
Mer.
6
Iup.
7
Mar.
6
Sat.
5
Aqua.
Sat.
6
Mer.
6
Ven.
8
Iup.
5
Mar.
5
Pisc.
Ven.
8
Iup.
6
Mer.
6
Mar.
6
Sat.
4

Nec defuere qui partirentur etiam subtilius dominationum iura, nominarentque loca et partes, illa quidem volentes accipi duodecimam uniuscuiusque signi portionem, id est partem 11, et dimidiam; incipiunt autem attribuere ius sequentibus semper signis ab eo in quo stella fuerit inventa, sed non hac una. Verum aliis quoque ratione carentibus modis, partes autem ascribunt iterum a principio signorum omnibus singilatim stellis ordine exposito in Chaldaicorum finium demonstratione. Sed haec ut disputabilia et naturali ratione carentia, magisque ostentationi comparata, praetermittamus. Hoc monentes quod scitu dignum est, signorum vel locorum duodecim initia sumenda ab aequinoctialibus et tropicis, quod et ipsum a scriptoribus ostenditur et quod ut exposuimus, illorum naturae vires, societates, de aequino