⟨I.12⟩ De configuratione duodecim locorum
Familiaritas autem intercedit locis zodaici secum primum iis quae cum aliis aliquam figurarum describunt. Quae sunt demetiens, id est anguli bini recti, signa autem sex partes centum lxxx; triquetra, hoc est angulus rectus unus atque insuper triens illius, signa vero quatuor partes cxx; quadrata, hoc est unus rectus angulus, tria signa, partes xc; sexangula, id est illae reliquae duae partes anguli recti, signa duo, partes lx. Cur autem haec tantummodo discrimina recepta fuerint, hinc cognitu facile erit. Atque ipsius quidem diametri ratio per se patet, nam oppositio est in una linea recta. Caeterum si maximas duas portiones convenientes atque item supra portiones accipiamus, nempe rectangulorum duum ex diametro dimidium et trientem, quae portiones convenientes atque item supra portiones sunt, fit ut dimidiatio tetragonum constituat triens vero sexangulum. Supra portionum, autem si constituatur a rectangulo quadrato hemiolion, hoc est sesquiplum et epitriton, hoc est sesquitertium, illud discernit quadratam a sexangula, hoc triquetram figuram a quadrata. Quarum quidem figurarum triquetra et sexangula convenientes putantur, quia consimilia loca signorum complectuntur, hoc est omnia aut masculina aut foeminina. Inconvenientes vero figurae habentur quadrata et dimetiens, quod illae per dissimilia loca constituantur.
⟨I.13⟩ De imperantibus et obedientibus signis
Dicuntur etiam imperantia et obedientia loca quae aequali spacio distant seu ab uno sive ab utroque punctorum aequinoctialium, eo quod aequali spacio temporis peroriantur eosdemque describant parallelos. Caeterum quae in aestiva sphaerae parte sunt imperantia, quae in hiberna obedientia nominantur, quia Sol illic dies hic vero noctes incipit producere.