PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · B4v

Facsimile

⟨I.4⟩ De viribus stellarum errantium

Animadversum est naturam Solis effectum habere caloris paulatimque siccitatis. Hunc nos etiam sensibus percipimus multo certius quam reliquarum stellarum propter ipsius et magnitudinem et evidentiam mutationum temporalium, quandoquidem quo propius Sol accedit ad verticalem nostrum locum, eo magis ea quae diximus experimur.

At Luna propterea quod proxime terram fertur unde humidae exhalationes exeunt plurimum madefacit, atque ita prorsus subiecta corpora potissimum et mollia reddit et putrefacit; habet tamen propter illustrationem Solis etiam calefaciendi communicationem.

Saturni stella maxime frigidifica est sed et nonnihil arefacit, quod ut verisimile est et a Solis calore et terrae humiditate longissime distat. Caeterum et huius stellae et reliquarum vires exquiruntur etiam de observatione configurationum ipsarum cum Sole et Luna, nam secundum illas alias aliter pro intensione et remissione circumfusi nobis coeli modum constituere manifestum est.

Stella Iovis temperatae naturae est, media enim fertur inter frigidificam Saturni et aestuosam Martis; calefacit autem et humectat, sed quia calefaciendi vis praecellit, ideo foecundi ab illa venti excitantur.

Martis stella et arefacit et urit sicut congruit igneo ipsius colori et vicinitati solari, cum subiectus illi sit orbis Solis.

Stella Veneris eosdem habet effectus quod quidem ad temperationem attinet quos Iupiter, sed ratio est diversa: nam quod vicina est Soli nonnihil calidifica est, sed multo vehementius humectat quemadmodum et Luna, propterea quod ingenti luce praedita attrahit exhalationem humidam a proximis terrae locis.

Mercurii stella fere quidem non minus aliquando arefacere quam humores absorbere, propterea quod non valde longe a Sole recedat; aliquando tamen et humectare deprehenditur, cum superposita sit terrae proximo orbi Lunae. Subitarum autem mutationum in utranque partem effectrix