de summariam temporum constitutionem colligamus ac singularia deinceps discrimina ex geniturarum peculiaribus decretis inveniamus. Nam ad primores fere quatuor annos, pro sui quadriennii numero, infantilem aetatem Luna gubernans efficit in illa corpusculi humiditatem et imbecillitatem itemque subita incrementa, alimoniae liquiditatem, valetudinis inconstantiam et in mente inchoata et inemendata omnia quae singula respondent iis quae lunares effectiones censentur. Proximum decennium quo puerilis aetas comprehenditur moderatur qui proximum Lunae orbem obtinet Mercurius pro viginti annorum suorum dimidiato numero, incipit animum ad intelligentiam rationemque componere ac veluti fingere disciplinarumque semina et elementa inserere, morum studiorumque peculiares conditiones patefacere, animosque doctrina et institutione primisque exercitiis excitare. Veneris vero stella adolescentem tertiamque aetatem sortita sequenti octennio quod illi iuxta circuitus sui spatium tribuitur, seminales meatus movere inicipit ac implere et ad venereos congressus stimulare quo maxime tempore insania quadam et in temperantia agitantur miseroque cupidine effcruescunt et in errore ac caecitate apertis etiam oculis versantur. Quartam aetatem et mediam iuvenilem videlicet gubernans medii orbis dominus Sol, annis undeviginti, dominium suique iuris usum animo concedit, rei etiam familiaris et existimationis cupiditatem iniicit ut et vitae suae modum habere desyderet et puerili vanitate et inconstantia, peccatisque amotis, sese ad iuris, pudoris et honestatis amorem recipere. Post Solem Mars virilem aetatem sibi vendicat quintus scilicet, pro circuitus sui spatio annis quinque et decem hic vitae tristitiam et malitiam adducit, curis ac doloribus animum simul et corpus afficit, sensum nimirum iam instillans et cogitationem, aetatis deflorescentis, et instigans ad memorabile aliquod inceptorum operum ante obitum laboriose perficiendum. Iupiter dinceps senilem aetatem nactus iuxta peculiarem circuitus rationem, annis duodecim, laboriosum illud et turbulentum ac periculis expositum vivendi genus declinare paulatim iubet et decentius, officiosius quietiusque capessere, amplius nihil praecip⟨it⟩anter agere, alios admonere et consolari, honoris tunc maxime et laudis et liberalitatis studio