PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · N2r

Facsimile

⟨IV⟩ Claudii Ptolemaei Pelusiensis Quadripartiti operis liber quartus

⟨IV.1⟩

Quae igitur genituram praecedunt illive connexa sunt, amplius ea quoque quae eam comitantur, cuiusmodi sunt universae animi et corporis constitutionis propria, haec fere sunt quae diximus. Eorum vero quae aliunde accedunt et deinceps explicandorum primus est de opibus et dignitate existimationeque nati sermo, cohaeret enim ut rerum possessio iis quae corpori propria sunt, ita honoris quae ad animum pertinet.

⟨IV.2⟩ De nati fortunis

Quae igitur possessionis sunt, a sorte sive parte fortunae petenda sunt, tantum illa ob quam Solis a Luna distantiam ab horoscopo abiicimus tam in diurnis quam nocturnis genituris, propter eas quas ubi de vitae spatio egimus causas attulimus. Videre igitur oportebit eos qui signi hac ratione inventi gubernationem sibi vendicant, ut valeant, an commodis et familiaribus in locis sint sicut in principio disservimus, amplius consulendae sunt stellae quae eis configuratae sunt aut supra eos evectae eiusdem sectae aut contrariae. Si validi sunt ii qui fortunae sortem gubernant divites efficiunt, maxime si a luminibus testimonio familiaritatis corroborentur; verum Saturnus divitias largitur per aedificia, navigationes, agriculturam, Iupiter per ea quae ipsi concredita sunt per praefecturas, per sacerdotia, Mars per militiam et exercitus ductationem, Venus amicorum et foeminarum donis et beneficiis. Mercurius per eloquentiam et negociationem. Peculiariter autem Saturnus fortunarum sorti conciliatus, si cum Iove configuratus fuerit haeraeditates donat, maxime quando in supernatibus angulis hoc acciderit, Iove occidente in bicorpori signo aut applicationem ad Lunam habente; tunc enim ad liberorum procreationem deducti alienorum heraedes scribuntur. Ac si quidem stellae eiusdem sectae cum ipsis gubernatoribus, gubernationis testimonia ipsae contulerint posses